monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 286
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCLXXXV.AD BARTHOLOMAEUM EXONIEN. EPISC. <<<     >>> EPISTULA CCLXXXVII.AD IOANNEM PICTAV. EPISCOPUM.

EPISTULA CCLXXXVI.AD SIMONEM PRIOREM DE MONTE DEI ET ENGELBERTUM DE VALLE S. PETRI. (A. D. 1169, m. Ian.) SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Venerabilibus dominis et amicis priori de Monte Dei, et de valle Sancti Petri, suus IOANNES Saresb., salutem et in causa Dei prosperari.
2 Potest vestra meminisse discretio, quod nunquam domino Cantuar. placuit ut apostolici mandati fines exsequi differretis, acquievit tamen fratri Bernardo successus feliciores promittenti, si usque in aliud colloquium deliberandi spatium regi indulgeretur. Pollicebatur enim ferocitatem hominis interim in mansuetudinem convertendam.
3 Sed ecce ex litteris quas nuper accepi luce clarius patet quia et legatio domini Pictaviensis procurata est in fraudem Ecclesiae et nostram. Et utinam ipsa dilatio non habuerit dolum; nam hoc rei exitus declarabit, dum nos promissam exspectamus mansuetudinem, ille sollicitus agit quomodo honorem Dei subruat, et totam subvertat Ecclesiae libertatem. Quidni faceret?
4 Exploraverat vires nostras, et iniquitate sua, non dico, meruerat, quoniam falsum est, sed subripuerat favorem omnium: et ille qui solus in tantae difficultatis articulo honorem Dei ausus est protestari, omnibus in derisum et sibilum datus est, et quasi ab universis consputus abscessit. Nonne de caetero facilem poterat iniquitas armata consiliis et favore sperare triumphum?
5 Institi ut consuluistis apud dominum Remensem ut fratri Bernardo scriberet, sed non acquievit, dicens litteras suas non profuturas, quia credit eum favere parti adversae. Frequens enim est, ut qui nihil habere praedicantur, aut rem aut gloriam plurimum concupiscant. Non placet dominus Cantuar. me aut aliquem suorum interesse colloquio praeter magistrum Lombardum Romanae Ecclesiae subdiaconum, quem invenietis in familia domini Senonensis.
6 Vos autem illuc perducat Dominus in spiritu et virtute Eliae, et gladium Phinees cum zelo quem habetis dirigat et roboret in manibus vestris. Nec timeatis a facie vel multitudine hominum, quia plures et fortiores nobiscum sunt quam cum illis. Scribit Remensis archiepiscopus pro causa nostra domino papae, praecipiens litteras suas ad meum formari arbitrium: promittens etiam se necessitatibus nostris, quandiu res exegerit, adfuturum.
7 Viriliter agite, quaeso, dilectissimi domini, et dilationis periculum exsecutionis officiositate et diligentia compensate, ut per vos innotescat quoniam quidquid ultra quod obtulit, a Cantuar. exigitur, non modo potestatis excessus est, sed plenae et planae infidelitatis indicium. Unde sunt quidam, ut scitis, in excusationem erronei consilii praetextu sanctitatis vestrae: sed nunc pateat ex professione veritatis et libertate spiritus, quod nunquam illi consensistis: errori. Ubi enim Spiritus Dei, ibi libertas est : et vos procul dubio veritas liberabit. Valeat semper et prosperetur in Domino sanctitas vestra, nostri memor iugiter apud Deum, et quatemus honestati expedit apud homines.
Ioannes Saresberiensis HOME